monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 4, III <<<     >>> V

Caput IV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Remota itaque iustitia quid sunt regna nisi magna latrocinia? quia et latrocinia quid sunt nisi parva regna? Manus et ipsa hominum est, imperio principis regitur, pacto societatis astringitur, placiti lege praeda dividitur.
2 Hoc malum si in tantum perditorum hominum accessibus crescit, ut et loca teneat sedes constituat, civitates occupet populos subiuget, evidentius regni nomen adsumit, quod ei iam in manifesto confert non dempta cupiditas, sed addita inpunitas.
3 Eleganter enim et veraciter Alexandro illi Magno quidam comprehensus pirata respondit. Nam cum idem rex hominem interrogaret, quid ei videretur, ut mare haberet infestum, ille libera contumacia: "Quod tibi", inquit, "ut orbem terrarum; sed quia < id > ego exiguo navigio facio, latro vocor; quia tu magna classe, imperator."